- PRAGMATICA Sanctio
- PRAGMATICA Sanctionomen Edicti, a Carolo VII. Galliar. Rege Lutetiae promulgati, A. C. 1439. cuius historia paulo altius repetita, haecest. Olim, ut in aliis provinciis, ita in Gallia, si quis vacaret Episcopatus vel Abbatia, Canonici et Monachi eligendi facultatem habebant; minora vero sacerdotia, ab Episcopis et Patronis conferebantur: dein lites omnes de rebus sacris, aut beneficiis, in suâ quaeque provinc. disceptabantur. Has electiones Pontifices Romani eversum euntes, per Reservationes, atque Gratias exspectativas, uti vocant, emolumentum omne Romam et ad se derivabant, litibus omnibus, etiam primae instantiae, eodem evocatis. Restiti an imose Ludovicus IX. tulique legem A. C. 1267. ut mos antiquus retineretur, nec ullum eô nominetributum Romanae sedi persolveretur. Vide Bochell. Descr. Eccl. Gall. l. 4. c. 2. Et valuitlex multis annis, successu tandem temporis ei derogante: donec Concil. Basiliense aucupium istud denuo sustulit, veteribusque legibus restitutis, Annatas exigi prohibuit: quod decretumCarolus VII, de quo supra, re cum suis deliberatâ. Edictô, quod Pragmaticam Sanctionem vocant, confirmavit. Nec impetrare potuit Pius II. a Ludovico XI. ut ea aboleretur, demonsi rante Regi Senatu supremô, quid Clodovaeus, Carolus M. Philippus Deodatus, Ludovicus IX. Philippus Pulcher, Ludovicus Hutinus, Iohannes, Carolus V. Carolus VI. quid ipsius denique pater, in eo statuissent. Interque alia ostendente: Nisi Sancto patris valeret, quotannis e Galliis Romam elatum iri decies centena milia aureorum: (Hinc et in Germania saltem sub unius Maximiliani I. Imperatoris aetate, a septem Archiepiscopis Moguntinis sibi succedentibus sola pallia redempta in Pontificis Romani thesaurum intulerunt 175000. aureorum, quôlibet 25000. pendere coactô: ac Iacobus Archiepiscopus moriturus non tam angi se de instante morte, quam de tanto subditorum onere, testatus est.) Cumque nihilominus Rex assensurus Papae videretur, Procurator regius et Schola Parisina, magnis animis obsistebant, et provocabant a Pontifice ad Concilium. Dein Ludovicus XII. graves hôc nomine inimicitias exercuit cum Iulio II. donec Franciscus I. qui Ludovico successit, cum Leone X. certis conditionibus Bononiae tran segit. Non omnis tamen hodieque in Gallia Sanctionis vigor exstinctus est, subinde, occasione se praebente, non inconspicuus. Vide Bochell. supra laudatum, Carolum Molin. Comm. in Edict. Henr. II. contra parvas datas et abusus Curiae Rom. Nic. de Clemang. tract. de Annatis non solvendis. Duarenum, l. 1. desacr. Eccl. Minist. c. 6. Marc. Ant. de Dominis. l. 9. de Rep. Eccl. c. 9. etc. nec non hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.